Zalig Kerstmis

“Maar toen de goedheid en mensenliefde van God onze Redder verschenen… – ὅτε δὲ ἡ χρηστότης καὶ ἡ φιλανθρωπία ἐπεφάνη τοῦ σωτῆρος ἡμῶν θεοῦ… – Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei…” (Paulus aan Titus 3:4)

Fragment van Maaslandse doopvont, ca. 1150-60 uit de Saint-George, Hanzinne (Namen, Musée des Arts anciens du Namurois) – Eigen foto.

Adeste, fideles. (4’04”) – Notre-Dame, Parijs, 2016.

Adeste, fideles, laeti triumphantes,
venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.
Venite, adoremus Dominum.

En grege relicto humiles ad cunas
vocati pastores approperant.
Et nos ovanti gradu festinemus.
Venite, adoremus Dominum.

Aeterni Parentis splendorem aeternum
velatum sub carne videbimus
Deum infantem pannis involutum.
Venite, adoremus Dominum.

Pro nobis egenum et foeno cubantem
piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite, adoremus Dominum.